DE QVAESTIONE CHRISTIANORVM

Gabu
3 min readDec 13, 2021

C. Plīnius Secundus: EPISTVLAE

Ex Hans H. Ørberg: “SERMONES ROMANI”

Liber X, Epistula XCVI

C. Plīniius Trāiānō Imperātōrī

1 Sollemne est mihi, domine, omnia dē quibus dubitō ad tē referre. Quis enim potest melius vel cū nctātiōnem meam regere vel ignōrantiam īnstruere?

Cognitiōnibus dē Chrīstiānīs interfuī numquam: ideō nesciō quid et quātenus aut pūnīrī soleat aut quaerī.

2 Nec mediocriter haesitāvī,

-sitne aliquod discrīmen aetātum, an qualmībet tenerī nihil ā rōbustiōribus differant?

-dētur paenitentiae venia, an eī, quī omnīnō Chrīstiānus fuit, dēsiisse non prōsit?

-nōmen ipsum, sī flāgitiīs careat, an flāgitia cohaerentia nōminī pūniantur.

Interim, in iīs quī ad mē tamquam Chrīstiānī deferēbantur hunc sum secūtus modum:

3 Interrogāvī ipsōs ‘an essent Chrīstiānī. Cōnfitentēs iterum ac tertio interrogāvī supplicium minātus. Persevērantēs dūcī iussī. Neque enim dubitābam, quālecumque esset quod fatērentur, pertināciam certē et īnflexibilem obstinātiōnem dēbēre pūnīrī.

4 Fuērunt aliī similis āmentiae, quōs, quia cīvēs Rōmāni erant, adnotāvī in urbem remittendōs.

Mox — ipsō tractātū, ut fīerī solet, diffundente sē crīmine — plūrēs speciēs incidērunt.

5 Prōpositus est libellus sine auctōre multōrum nōmina continēns.

Quī negābant ‘sē esse Chrīstiānōs’ aut ‘fuisse’, cum praeeunte mē deōs appellārent et imāginī tuae (quam propter hoc iusseram cum simulācrīs nūminum afferrī) tūre ac vīnō supplicārent, praetereā maledīcerent Chrīstō — quorum nihil cōgī posse dīcuntur quī sunt rē vērā Chrīstīanī — dīmittendōs putāvī.

6 Aliī ab indice nōminātī ‘esse sē Chrīstiānōs dīxērunt et mox negāvērunt; ‘fuisse quidem, sed desisse’, quīdam ‘ante triennium’, quidam ‘ante plures annos’, non nemo etiam ‘ante viginti’. Hi quoque omnēs et imāginem tuam deōrumque simulācra venerātī sunt et Chrīstō maledīxērunt.

7 Affīrmābant autem ‘hanc fuisse summam vel culpae suae vel errōris, quod essent solitī statō diē ante lūcem convenīre, carmenque Chrīsto quasi deo dīcere sēcum invicem sēque sacramentō nōn in scelus aliquod obstringere, sed ‘nē furta, nē latrōcinia, nē adulteria committerent, nē fidem fallerent, nē dēpositum appellātī abnegārent’. Quibus perāctīs mōrem sibi discēdendī fuisse rūrsusque coeundī ad capiendum cibum, prōmiscuum tamen et innoxium — quod ipsum facere desisse post ēdictum meum’, quō secundum mandāta tua hetaeriās esse vetueram.

8 Quō magis necessārium crēdidī ex duābus ancillis, quae ministrae dīcēbantur, ‘quid esset vērī?’ — et per tormenta — quaerere. Sed nihil aliud invēnī quam superstitiōnem prāvam et immodicam!

9 Ideō dīlātā cognitiōne, ad cōnsulendum tē dēcurrī. Vīsa est enim mihi rēs digna consultātiōne, maximē propter perīclitantium numerum. Multī enim omnis aetātis, omnis ōrdinis, utrīusque sexūs etiam vocantur in perīculum et vocābuntur. Neque cīvitatēs tantum, sed vīcōs etiam atque agrōs superstitiōnis istīus contāgiō pervagāta est.

10 Quae vidētur sistī et corrigī posse: certē satis cōnstat prope iam dēsōlāta templa coepisse celebrārī, et sacra sollemnia diū intermissa repetī passimque vēnīre <carnem> victimārum, cuius adhūc rārissimus ēmptor inveniēbātur.

Ex quō facile est opīnārī, quae turba hominum ēmendārī possit, sī sit paenitentiae locus.

Epistula XCVII

Trāiānus Plīniō

1 Āctum quem dēbuistī, mī Secunde, in excutiendīs causīs eōrum, quī Chrīstiānī ad tē dēlātī fuerant, secūtus es. Neque enim in ūniversum aliquid, quod quasi certam fōrmam habeat, cōnstituī potest.

2 Conquīrendī non sunt; si dēferantur et arguantur, pūniendī sunt, ita tamen ut quī negāverit ‘sē Chrīstianum esse’ idque rē ipsā manifestum fēcerit, id est supplicandō dīs nostrīs, quamvīs suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentiā impetret.

Sine auctōre vērō prōpositī libelli in nūllō crīmine locum habēre debent. Nam et passimī exemplī nec nostrī saeculī est.

--

--

Gabu

A wanna-be philosopher and Roman historian. These are my little essays I’ve written over the years.